monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 'Goliath' in 'Gesta Caroli Magni, p2, 15.'
Notkerus Balbulus, Gesta Caroli Magni, LIBER II., , 14. <<<     >>> 16.

15.

1 Longobardis vel caeteris hostibus Romanos infestantibus miserunt legatos suos ad eundem Pippinum, ut propter amorem sancti Petri sibi quantocius in auxilium venire dignaretur.
2 Qui absque mora subiugatis hostibus orationis tantum gratia Romam victor ingreditur et a civibus hac laude suscipitur: 'Cives apostolorum et domestici Dei advenerunt hodie, portantes pacem et illuminantes patriam, dare pacem gentibus et liberare populum Domini'.
3 Cuius vim carminis et originem quidam ignorantes hoc in nataliciis apostolorum canere consueverunt.
4 Ipse vero invidiam Romanorum, immo ut verius loquar Constantinopolitanorum, declinans, mox in Franciam revertitur.
5 Comperto autem, quod primates exercitus eum clanculo despicientes carpere solerent, praecepit adduci taurum magnitudine terribilem et animis indomabilem leonemque ferocissimum in illum dimitti.
6 Qui impetu validissimo in eum irruens apprehensa cervice tauri proiecit in terram.
7 Tunc rex dixit ad circumstantes: ' Abstrahlte leonem a tauro vel occidite eum super illum!' Qui spectantes ad alterutrum congelatisque praecordiis pavefacti vix haec singultando musitare potuerunt: 'Domine, non est homo sub caelo, qui hoc audeat attemptare'.
8 Quo ille confidentior, exurgens de throno et extracta spata per cervicem leonis cervicem tauri divisit ab armis, et spata in vaginam remissa consedit in solio: 'Videtur vobis' inquiens 'utrum dominus vester esse possim? Non audistis, quid fecerit parvus David ingenti illi Goliath vel brevissimus Alexander procerissimis satellitibus suis?' Tunc quasi tonitru perculsi ceciderunt in terram dicentes: 'Quis nisi insaniens dominationem vestram mortalibus imperare detrectet?' Non solum contra bestias et homines talis exstitit, sed etiam contra spiritales nequitias inauditum certamen exercuit.
9 Nam cum apud Aquasgrani thermis nondum aedificatis calidi saluberrimique fontes ebullirent, iussit camerarium suum praevidere, si fontes purgati essent et ne quis ignotus ibi dimitteretur.
10 Quod cum factum fuisset, assumpto rex gladio in linea et subtalaribus properavit ad balneum, cum repente hostis antiquus eum quasi perempturus aggreditur.
11 Rex autem crucis signo munitus, nudato gladio umbram in humana advertens effigie invincibilem gladium ita terrae infixit, ut diutino luctamine vix eum revocaverit.
12 Quae tamen umbra, tante crassitudinis erat, ut cunctos illos fontes tabo et cruore abhominandaque pinguetudine deturparet.
13 Sed nec his motus insuperabilis Pippinus dixit ad cubicularium: 'Non sit tibi cura de talibus.
14 Fac effluere infectam illam aquam, ut in ea, quae pura manaverit, sine mora lavari debeam'.

bsb18812.143